

Liber Deuteronomii*
Caput 21: Versus 11
Mulierem pulchram.Sicut Paulus qui de Menandro sumpsit:Corrumpunt bonos mores colloquia mala[I Cor. 15.]. Et de Arato:In ipso vivimus, movemur, et sumus: ipsius enim et genus sumus[Act. 17.].Alii putant hanc mulierem specie decoram significare rationabilem disciplinam apud Gentiles inventam: ab ea enim oportet recidi omnem superstitionis immunditiam, ut ad studium veritatis assumatur. Nihil enim mundum habent disciplinae gentilium, quia nulla apud eos disciplina est, cui non sit aliquid immunditiae vel superstitionis admistum.